1015
LIBER V. 277
epota, aut vuluae indita, mulierum alba proflu¬
uia mirificè sistit. Adeò vt eius quoque diutina
iniectione, corruptae ab incorruptis vix digno¬
sci possint. Quod efficacius & celerius fiet, si eius
decocto insideant, vt mihi retulit, qui se exper¬
tum dicebat. Mizaldus.
DE SOMNO. CAP. IX.
Tabulae ad somnum conciliandum.
[[Recipe Corticum radicis mandragorae M. j.
Seminis hyosciami y. j.
Seminis papaueris albi & rubri ana y. j.]]
Omnia trita coquantur in aquae fontanae lb. ij. vs¬
que ad tertiae partis consumptionem, deinde co¬
letur, addaturque
[[Sacchari albissimi lb. j.]]
& cùm iterum ad perfectam ferè sacchari consi¬
stentiam cocta fuerint, adde
[[Nucis moschatae,}
Galliae moschatae,}
{ana z. ij.
Ligni aloes,
Corticum mandragorae.}
Seminis hyosciami,}
{ana y. ij.
Sem. papaueris albi & rubri
Opij z. ij.]]
Fiant tabulae secundùm artem. Roscellus.
Somnos conciliare.
Si quis somnos conciliare voluerit, sic poterit:
E recenti opio, nudisque allij capitibus aquam
vitreis organis stillatim accipias, permisceantur
aliis, ac dormituro detur, quantum capiet nucis
testa: potionato enim illico medicamento caput
s 3