1015
274 DE SECRETIS
vaporibus oppletur, vt in soporem cadat: nec mi¬
nus operabitur mandragorę aqua, feruenti extra¬
cta aqua balneo, nec potator nidore offendatur.
Ioan. Bapt. Porta.
Aliud eiusdem.
Aliud ad somnos violentius ex his fit. Opium
paretur electum, cum methellę nucis aequali pon¬
dere, nigri hyoschyami semen, dissoluantur lactu¬
cae succo, praestantius autem aqua sub fimo obru¬
ta aliquantulum dimisisse oportet: inde vasis de¬
stillationis aptis accommodato. Vbi autem inci¬
piet feruere, aquam elicito, faeces seruato, calidisque
cineribus exiccato, vt in tenuem vertas puluerem,
cribro excutiente, dulci aqua, deinde lixiuium
cre conficito, inde omnis igne vapor euolet resi¬
dens, cùm prius reseruata immisceatur aqua, &
esui vel potui accommodetur, non eadem, sed pau¬
ciori quantitate, quàm quae supposita est abundè
& sumpsisse. nec aliquibus exhibeatur, nisi ma¬
gna necessitas vrget. Vel mandragorae aqua,
pium, & papaueris semen cum allio, vel rebus ca¬
put ferientibus remisceantur: è quibus quod fa¬
pae magnitudinem aequat, satis est sumpsisse.
Pomum somnificum.
Fit quoque sic ex omnibus pomum somnifi¬
cum, quod constat ex his: Opio, mandragora, ci¬
cutae succo, hyoschyami seminibus, vini faecibus,
quibus moschum adiiciatur, vt odore electum oli¬
torem feriat: in pilas conglobato, quantum pu¬
gno quis prehendat. hoc saepius odorando lumi¬
na somno demulcet, ac ligat. Qui id autem statis
efficere