1015
LIBER V. 283
nia videre sunt soliti, curare. Cardanus.
Vt quis non dormiat.
Dicit Psellus Platonicus, quòd canes, & cor¬
ui, & galli conferunt ad vigiliam, etiam philo¬
mena, & vespertilio, & noctua, atque ex his ma¬
ximè caput, cor, & oculi. Ideò dicunt, si quis cor¬
corui, vel vespertilionis super se portauerit, non
dormitabit, donec deponatur. Idem facit caput
vespertilionis aridum alligatum in dextro brachio
vigilantis. Nam si ponatur super dormientem, fer¬
tur non excitari, donec depositum fuerit.
Vt quis dormire nequeat.
Oculus hirundinis positus in lecto, non
permittit iacentem dormire, donec auferatur.
Albertus.
DE EXERCITIO.
CAP. X.
Vt homines longa saltatione tor¬
queantur.
Si vis homines longa saltatione vt torqueantur,
vel risu, ploratione, cantu, aliisque affectibus, sic
ritè poterit euenire, naturalesque magis habet
causas. Sed vt liquere possit experimenti ratio,
prius pauca dicenda sunt.
Est Phalangi genus quoddam, quod à Ta¬
rento in Apuliae partibus Tarantula dicitur:
niuersa enim regio sic eis laborat, vt perpauci sint
qui euadant: eorum morsus acerbior est, quàm
Vespae ictus, & homines qui ab eis iciuntur, di¬