1015
282 DE SECRETIS
morem excitantes, allia, cepas, capitata porra¬
brassicam inter olera, raphanos, & tandem radi¬
ces ferè omnes: inter haec vinum, quia spirituosa,
vaporolentaque sunt, inflationem calidam, morda¬
cem, & noxium humorem parientia, insomnia
ingerunt, in quibus phantasmata deluxata, laces¬
sita, tortuosa, turbida. Sic per aera delatus, ma¬
ria, fluentaque transnare videberis, ciuitates mul¬
tas lustrare, casus, mortes, tempestatum saeuitiam,
nubilos dies, videre imbres decidere, Solis fulgo¬
rem infuscari, coelum hyemare. Sic praedicta lo¬
ca illiniendo fuligine, vel omni adusto, acetoque
(quod ideò addimus, vt penetrandi vim medica¬
mentum asciscat) ignes, incendia, fulgura, cor¬
ruscationes, & omnia tenebris inuoluta. Idem.
Somnia tumultuosa suffitu edere.
Interfecti recenter viri calcaneum in pulue¬
rem redigimus, cui magnetis parum addimus,
porrò simul commixta, si accensis carbonibus
inieceris, vt locis pluribus fumus domicilij cul¬
mina petat, dormientes laruarum occursaculis
deterrimis spectris, horribilibusque afficies. Sic
quoque si dormientis capiti viuae simiae nuper
extractum cor supposueris, non nisi feras in som¬
nis cernet, & ab eis dilaniari, vt terriculamenta,
& timorem incutiant magnum. Idem praestabit
onyches, si collo ligaueris. Idem.
Insomnia mala vt arceantur.
Referunt dentes equi masculi seu collo ap¬
pendantur, seu brachio sinistro, eos qui mala som¬
nia