1015
LIBER VI. 293
pateat, dum sanetur. Nam in his locis ex praeclu¬
sione cito solet fistula fieri: quae si euenerit, papy¬
ro, & collyrio poterit sanari. Idem.
Ad fascinatum animal, eiusdem.
Fascinatum animal triste est, grauatur incessu,
macescit, & nisi subueneris, incidet in morbum.
Bituminis igitur, & sulphuris parum cum granis
lauri ex aqua defundis per nares. Praeterea corian¬
drum, vel semen ipsius cum sulphure & reda car¬
bonibus circumferes, ex aqua feruenti animal com¬
sperges, suffumigabis. Vniuersis quadrupedibus
remedium praestat ista suffumigatio: curat, atque
morbis resistit.
Ad cossos, vermes, vel tineas.
Cossos, vermes, vel tineas, caeteraque animalia
ventris extinguit, si heminam cineris ex oliuae li¬
gno arido collecti, cum hemina olei viridis per tri¬
duum dabis ad cornu. Alia quoque confectio, sed
aquae saepè mortiferam liberat passionem: pul¬
ueris santonici, itemque absynthij pontici, nec non
lupini crudi, & herbae centaureae, & erui pollinis,
& seminis raphani binas vncias mittis, addisque
cornu ceruini vnciam, sem. apij vnciam vnam, si¬
nopidis pontici pastillos tres, opopanacis semi¬
vnciam, vini tenetani, vel alterius austeri sexta¬
rios duos, olei viridis sextarium quae tepefacta ita
animali defundis, vt per os cornu accipiat, in cli¬
uo constitutum, quatenus succus facilius ad inte¬
riora perueniat. Postero die idem animal consti¬
tuatur in cliuo, & per clysterem intestino illius te¬
pidae potionis sextarius ingeratur, quatenus al¬
t 3