1015
294 DE SECRETIS
ternis diebus ex vtraque parte iniecta potio, coa¬
gulare quod appellatur, possit infundere, in quo
illae noxiae bestiolae coguntur & pertuso ventri¬
culo excruciata doloribus animalia pereunt. Idem.
De impetigine animalium.
Impetigines quoque in articulis, vel genibus
inter neruos commissuralibus locis aliquando na¬
scuntur, & fit vulnus simile ragadio, & non facilè
sanatur, nisi stalticis, vel stipticis rebus, non sine
alligatura, vel interdum adustione curetur. Ma¬
lagmas quoque conuenientes oportet imponi. Idem.
Vt pili iumentorum renascantur.
Quod si pili tardius crescunt, viuam testitudi¬
nem supra sarmenta combures, & cineres eius in
nouum cacabum mittes, additis vncijs tribus alu¬
minis crudi, medullae ceruinae quod sufficit, & vi¬
no infuso decoques, & diebus plurimis imponis,
reuocare pilos creditur. Puluis de fabis combu¬
stis, vel de lupinis crudis, vel de folijs fici com¬
bustis seuo commixtus superponitur assiduè.
Quod si nulla pręcedente causa decidunt pili, spi¬
ea nardi, vuas passas pariter tundes, & ex aceto
decoques, calidumque medicamentum glabro
corpori imponens. Pub. Vegetius.
Ad denigrandos pilos albos.
Si album pilum nigrescere cupias, atramenti
sutorij scrupulos septem, odolaphinis, aliàs rodo¬
daphnidis succum scrupulos quatuor, sepi capri¬
ni, quod sufficit pariter temperabis, & vteris. Idem.
Vt pili nigri albescant, eiusdem.
Si è diuerso albos pilos facere volueris, cucu¬
meris