821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 739
violentia alio vocat &c. Sed nec im¬
memores sumus praecepti alterius de ne¬
cessitate euacuationis, in qua pro¬
crastinatio non absque praesentissimo
futura erat periculo, vt in acutis de qui¬
bus dicitur: [GR]φαρμακέυειν ἐν τοῖς λίην ὀξέσιν,
ήν ὁργᾶ ἀυθήμερον. Χρνίζειν γὰρ ἐν τοῖς τοιού¬
τοισι κακόν.[/GR] Et quid suadeat Sophista aliud,
in cum plethorico videt imminere apople¬
xian; quam vt subito depleatur corpus
vena secta? In Epilepsiis, & apoplecticis
a magna humorum illuuie, postquam
excitati sunt aegri, quid aliud suscipien¬
dum? Si dederis diaphoretica, inciso¬
ria & alia, augetur periculum a colli¬
quatione, & violento humorum motu, quo¬
modo Paracelsus ille, licet nobilia ha¬
buerit remedia, tamen non raro pecca¬
uit. Illa enim confertim aggrediuntur
hostem, & subito perturbant omnia;
inter quas turbas anima disturbata non
raro corpore turbulento excedit. Ali¬
quando hisi praepurges alterantia tan¬
tum valent, quantum si in sterquilini¬
um, aut stagnum putridum proiiceren¬
tur. Non adeo inuisa debebat Neopa¬
racelso esse purgatio aliquando curam
auspicata, quanquam id non fiat te¬
mere.
Hoc
Aaa 2
In acutis
mora pericu¬
losa.
Paracelsus
nobilia re¬
media stulte¬
dando pecca
uit.
Interdum pur¬
gandum vt
alterantia
vires exere¬
re possint, si
scilicet hu¬
morum abun¬
dantia pro¬
hibeat.