1015
302 DE SECRETIS
tur, marrubium teres cum oleo & sale, vinoque di¬
luta infundes. Alij marrubij succo, & oleo, & rutae
syluestris radice vruntur, quidam thus ammiscent,
aut ipso cum oleo vtuntur. Idem.
Ad anhelosor equos.
Agaricus pro medicamento maximè aphelosis
equis conuenit, & foenu graecum: sic equum meum
curaui: laudant veteres sanguinem catuli, qui de¬
cem dies non excesserit, in potu. Item potens au¬
xilium: ex amaris nucibus, hydromellite, & syl¬
uestris cucumis radice fiant pastilli, & cum melle
dentur: radix quoque herbae lanariae pectori vel
aurium, vel narium radicibus impacta, vel ex mo¬
ri radice errhinum, & capitis frictio cum vino mo¬
dico olei adiecto. Caeterum familiaria auxilia acria,
& valida esse solent, cuiusmodi sulphur, nitrum, pi¬
per, castoreum: ruta quoque in plurimis morbis con¬
uenit, victus plerunque abstinentiam equi sibi insti¬
tuunt. Exhiberi debent omnia cum lacte aut vino.
Sed & gentianae radix vtilissima est. Cardanus.
Ad equorum herpetem.
Herpeti verò, quem vermem vocant veterina¬
rij, vermiculum qui in cardui fullonum vertice na¬
scitur penae anseris inclusum, absque offensa, discis¬
sa cute frontis, inserito, consuitoque vultius, solet
viginti post dies emori, totidemque diebus equus
liberatur. Alij hellebori frustum recondunt: vrti¬
ca faetida in potu, & cibo data (scrophulariam vo¬
cant) est proprium huius morbi auxilium. Curant
alij igne, alij sectione venae, atque purgationibus,
quae duo fermè omnibus morbis equorum con¬
ueniunt: cum enim parum dormiant, plurimo ve¬
cibo