1015
LIBER VI. 303
ro cibo vtantur, atque exercitio, tum absque ordine,
vtroque auxilio indigent. Ex purgationibus maxi¬
conuenit medicamentum, quod ex myrrha,
gentiana, aristolochia longa, radicibus ebuli, &
baccis lauri constat. Cursu à purgatione exercen¬
tur, in aqua autem ab vstione: liberis in pascuis
ab vtroque nutriuntur. Generaliter autem si in
pascuis non sint, loco calido ęgri equi alendi sunt,
bonisque cibis. Sanguis castratis non admodum
minuendus, quia minus abundat: eo & plus etiam
si abundent, laeduntur. Cardanus.
Ne equi aut boues morbis premantur.
Equi & boues aliquo morbo non prementur,
si illis cornu ceruinum appenderis. Absyrtus.
Remedium contra omnes morbos equorum.
Aduersus vniuersas infirmitates equorum vel
boum, vbi primum coeperint aegrotare potio ista
succurrit: Radix scillę, radices populi, quae Gręcè
appellatur rhamnos (nam est fuscior, & nubellu¬
la) & sales communes quantum sufficit mittes in
aquam, eamque animalibus vsque ad sanitatem da¬
bis in potu. Quod si desperatas valetudines prae¬
occupare volueris, ne vnquam accidant animali¬
bus tuis, incipiente vere hanc illis praeparabis po¬
tionem, & per 14. dies continuos dabis in potu.
Pub. Vegetius.
De oculorum inflammatione.
Si oculus equi sit inflammatus, thuris masculi,
siue vt alij habent, medullae agninae vtriusque drach¬
mam vnam, croci, ossis sepiae, vtriusque drachmam
vnam, olei rosacei drachmas decem, candidum