62
De secretis nature
quam accepit lapis post suam formationem induratur virtute propria con¬
strictiua mineralis illius, & hoc per calorem solis mouentem virtute natu¬
ralem informatiuam, quę stat in elementorum qualitatibus cum suis instrumen¬
tis. ¶Pręterea cum videris lapidem tuum induratum, & multum bene congelatum,
diuide ipsum a mole cerę ratione suę constrictionis, tunc temporis tu potes co¬
gnoscere terminum suę indurationis. non obstantibus coloribus accidenta¬
libus, qui apparebunt in illo & vsquequaque transgrediatur per digestionem
tertiam, quę fili fit cum igne comi, quem tibi inferius dicemus. Extrahe illum
de aqua, & illum pone ad partem, & serua ipsum in vase vitrisper modum, quem
tibi inferius designabimus factis. Fili terrea formatio fit per tempus lon¬
gius cum certa determinatione sicut alię, in qua vero quiescunt omnes tanquam
in fine perfectionis. ¶Ista formatio fit in tripede archanorum, qui est furnus
philosophalis deputatus ad hoc, vt videre poteris per figuram inferius de¬
scriptam. accipe igitur in christi nomine lapidem tuum induratum, sicut est in va¬
se suo, & pone ipsum in olla, quę est super gazolam, & superpone aliam
ollam, & da sibi ignem de serratura per nouem dies naturales continuos.
Fili, hic est locus deputatus per artificium sicut vult natura. Finitis ergo
diebus prędictis abstrahe, & videbis hoc quod tibi ars de potentia in actum
deduxerit cum suis instrumentis naturalibus, tunc igitur Vtere illo secundum
conditionem & virtutem suę naturę. ¶Quęstio. Pater, si lapis philosopho¬
rum cadit in doctrina formationis istius. Fili, hęc regula non solum ad pre¬
ciosos lapides, sed et iam ad lapidem philosophorum extenditur, quoniam fit ex
vna parte suę clarę aquę, ex qua ars componit, quod voluit cum suis proprijs,
instrumentis, sicut ex altera sunt altere duę aquę, per quas formatur tota
ars alchimię, quia vna aquarum facit lapidem volatilem, Altera vero fixat
ipsum cum vult. Et in hac fili natura operatur, facta per alchimiam confor¬
mantur. sed sunt alterius naturę. Hęc differentia fili causatur per elemento¬
rum diuisionem, & tamen fili ars vtraque a natura non discrepat quantum ad
principium sui.
¶Sequitur forma firmiorum secretorum Lib. ii
DICTO de magisterio primi libri, in quo dedimus theori¬
cam quintę essentię & declarauimus modum extractionis eius
à quacunque re elementa. In quo etiam tractauimus gene¬
raliter de magisterio lapidum preciosorum & alchimicorum.
Congruum est vt dicamus qualiter omnes istę quintę essen¬
tię applicentur ad corpus humanum, vnde iste liber sic inti¬
tulatur. Deus tu es summe metuendus, qui es finis & perfectio omnium
qui te metuunt, & a quo omne quod est optimum procedit. ¶Incipit secu¬
dus liber huius voluminis, qui appellatur de remedijs vltimatis generali¬
bus ad commodum corporis nostri coditus. Fili in hoc pręsenti libro tracta¬
re intendimus de applicatione quintę essentię ad corpora humana adfi¬