62
Libellus
nem, vt per illum curentur omnes morbi incurabiles secundum iudicium mo¬
dernorum medicorum. Sed qui vult profunde indagare naturę principia, quę
deteximus hic, cum tamen omnia plenarie nequeant per ipsum attingere. Ista quip¬
pe inter entia sciant, & etiam eorum naturas & complexiones & virtutes con¬
tra infelicitatem naturę, per ea quippe, quę in pręsenti libro designamus fi¬
li scias remedia procurare corpori humano subito, & quasi miraculose, vt
viri euangelici reducantur habiles animo aduersus imperfectionis labores.
Qui nam pręsens liber diuiditur in partes duas.s.in prohemium & tracta¬
tum applicationis. Prima pars hęc est fili, in hoc & c. Secunda magisterium
in cura incommodorum. Item secunda pars diuiditur in tot partes: quot sunt curae
Item fili subiectum huius libri est quascumque infirmitates quantumcunque gra¬
ues etiam desperatę curę sanare nisi vltimus terminus sit constitutus a deo
Item finis quare ipsum reuelamus clare de se manifestus est.
¶Fili in hoc pręsenti libro specificata est doctrina curationis omnium mor¬
borum a capite vsque ad pedes & composuimus librum contra nostram intentio¬
nem: ex eo quia prius ipsum diximus fieri compendiosum. Quapropter fili
vnam regulam generalem situabimus: vnde possint omnes a capite vsque ad¬
pedes curari cum nostra quinta essentia. Postea vero descendemus ad aliquam
specificam causam collationis, vt secundum doctrinam quam de ipsis dabimus:
sciet quilibet inuestigator veritatis de alijs praticare secundum suum modum
vnde sequitur.
¶Canon primus quomodo impedimenta somnij euitentur & iuuentus
pristina restauretur: & omnes morbi a capite vsque ad pedes in generali cu¬
rentur magisterium in cura incommodorum a capite vsque ad pedes sic fili con¬
dies,s.quod tu respicias infirmitatem, cuius est generis: & cuius speciei: & re¬
spicias: cuius est qualitatis & quantitatis: & vtrum est nimis molesta vel non
tunc recurre ad nostrum librum de simplicibus medicinis: & medicinas quas
inueneris appropriatas doloribus appone in nostra quinta essentia: &
applica vel in potu: vel ab extra, & cito, & in modicum tempus erit per¬
fecte curatus a quacunque infirmitate. ¶Quęstio. Pater, quomodo cogno¬
scam gradum infirmitatis qualitatis: cum nullus philosophorum talem do¬
ctrinam posuerit in libris suis. ¶Solutio. Fili mi recurras ad principia me¬
dicine, & ad librum de regionibus sanitatis, & ad figuram de contrarijs, & ad
librum vrinarum & pulsuum, quos super artem medicinę composuimus ¶Quę¬
stio. Pater: quomodo cognoscam dictas medicinas, si librum de simplici¬
bus habere non potro. ¦Solutio. Fili: tu recurras ad libros Philosophorum
quia si non perfecte tractauerint: tu per eorum doctrinam melius operaberis
quam per te ipsum probando medicinam istam: aut illam si inueneris: impedi¬
menta sic euitantur & iuuentus pristina sic restauratur vsque ad terminum
nobis a deo constitutum: & est vt accipias quintam aquę ardentis conditio¬
natam per modum primi libri: infra quam infunde quintam essent iam auri & per¬
larum: aut ipsum aurum & perlas: & hac mirabili potatione potet senex ma