1015
LIBER VI. 309
cunfundes, atque hoc facies vsque quò sanitatem
adipiscatur. Constantinus Caesar ex Absyrto.
DE SECRETIS BOVM.
CAP. IIII.
Boum cicuratio.
Nouellos cùm quis emerit iuuencos, si eorum
colla in furcas destitutas incluseris, ac dederis ci¬
bum, diebus paucis erunt mansueti, & ad doman¬
dum proni. Varro.
Boues ne pedes subterant.
Boues ne pedes subterant, priusquam in viam
quoquam ages, pice liquida cornua infima vn¬
guito. M. Cato.
Boues vt valeant.
Boues vt valeant, & curati bene sient, & qui fa¬
stidient cibum, vti magis cupidè appetant, pabu¬
lum, quod dabis, amurca spargito, primò paulu¬
lum dum consuescant, postea magis, & dato raren¬
ter bibere commixtam cum aqua aequabiliter quar¬
to quinto quoque die. Hoc sic facies, ita boues &
corpore curatiores erunt, & morbus aberit. Idem.
Boues vt non fiant debiles.
Eruum maceratum tritum singulis mensibus
in potu exhibe, plagam boum curabis malua syl¬
uestri, trita, ac illita. Democritus.
Boues laborantes, vt non lassentur.
Oleo & terebinthina coctis cornua illinito. Idem
u 3