1015
310 DE SECRETIS
Boues vt à muscis non infestentur.
Lauri fructum tenuissimè tritum, & ex oleo
coctum, bobus illinito, aut ex saliua propria ipso¬
rum boùm eos inungito. Tauri illito naribus ro¬
saceo, tenebris offusis vertiginosi fiunt. Aphrican.
Boues vt pingues fiant.
Boues pingues facies, si redeuntibus à pascuis
prima die brassicam concisam, & acri aceto mace¬
ratam obieceris: deinde paleas excussas, & furfu¬
ribus triticeis mixtas, ad dies quinque. Sexta au¬
tem hordei moliti heminas quatuor, & sex sequen¬
tibus diebus paulatim alimentum auxeris. Et hye¬
me quidem circa gallicinij horam nutries, deinde
circa diluculum, quando & potum dabis. Reli¬
quum alimenti circa vesperam. Aestate autem pri¬
mum pabulum sub diluculum: secundum ad me¬
ridiem offeres, deinde potum exhibebis, & sic ter¬
tium pabulum circa horam nonam dabis: & rur¬
sus potum hyeme quidem aquam calidiorem, ae¬
state autem tepidam. At verò ora ipsorum vrina
colluunt incumbentem pituitam extrahentes, &
linguam à vermibus purgantes volsella exemptis.
Nascuntur enim vermes in linguis ipsorum, quos
deinde sale confricant. Sed & stramenti ipsorum
curam habere oportet. Sotio.
Bos si aegrotare coeperit.
Bos si aegrotare coeperit, dato continuò ei vnum
quum gallinaceum crudum, integrum facito de¬
uoret. Postridie caput vlpici conterito, cum he¬
mina vini, facitoque ebibat. sublimiter terat, & va¬
seligneo det. Bosque ipsius, & qui dabit, subli¬
miter