821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 747
rum ab impuro, ita vt Medicus possit se¬
curc in vtramque aurem dormire. Sed de
illo tuo veneno supra.
Alia Prolepsis. Es enim mire prouidus.
Dicit Galenicus: Corrigimus. Ergo non
nocent illa nostra pharmaca. Quid tu
contra? Nouo argumento correctio¬
nem repudias. Supra enim docebas cor¬
pore corpus emendari à Galenicis, hoc est
te expositore, venenum veneno. Nunc cu¬
mulas autoritates, & Galeno, Auenzore,
Auerrhoe, Riffio testibus probas etiam corre¬
cta esse suspecta. Et ne quis tibi ogganni¬
ret Galenum non dixisse [GR]καθύλου[/GR], tu id quo¬
que anteuertis. Bene vero istud. Accipi.Si nulla cor
mus negationem correctionis [GR]καθολικην[/GR],
& dicimus eodem argumento & Spagiri
an tuam peti. Si enim nulli sidendum: ne¬
que tuae. Videamus tamen quomodo tu
Galenum tractes. Is capite eo in quo tua
autoritas est, agit de pluribus potentiis
in vna re existentibus, & confusis; Et
producit cramben & hetam, & alia quibus
est succus [GR]δειμυς, νιτρώδης ἀλικὸς[/GR], qui se¬
paratus purgat, relicto corpore non pur¬
gante, sed potius aluum sistente.
Ita de Gallorum veterum iure, de con¬
chariis marinis & aliis disserit, donec per¬
ueniat ad aeris squamam, quam dicit
stringere & mordicare: intra corpus verò
sum¬
De correctu¬
ris Galeni¬
cis.
Si nulla cor¬
rectio est, nec
Paracelsica
erit.
Galeni lo¬
cus de his
quae laxan¬
tem &
stringentem
vim simul,
habent.