821
746 ANDREAE LIBAVII TRACT.
pater tuus lepidus est cum suis historiis.
Refert ille quendam intra sesqui mensem
nihil comedisse, sed tantum ventriculo
foris glebam humidam imposuisse, atque
ita vixisse. Alium memorat multos an¬
nos durasse sine omni cibo & potu, tan¬
tum indies sumendo scrupuli dimidium
de auri essentia. Credat Iudaeus Apella.
Non ego. Namque aurum didici tinxis¬
se potenter. Vos vix grana de auri essen¬
tia porrigitis ob virtutem excedentem.
Quomodo decem grana vicit ventriculus
nudus, ieiunus, & ea sine liquore? Vnde
etiam tantum essentiae ei suppetiuit? Sed
vobis mentiri sine pudore integrum est
Nobis saluo honore non licet.
Hoc scrupulo deuorato prolepsin po¬
nis: At de benignis loquitur Galenus. Tu
rides: Cur? Quia omne corpus crudum
est venenatum. Ergo & benigna. O te
Chrysippo dignum. Tune hoc sentires,
& vinum potares ex cella potius quam ex
Vulcania lemno? Si pruna sunt purgan¬
tia benigna, & tibi ea vxor tua vel hospes
saepe apposuit, abstinuisti opinor tanquam
veneno, noluistique contingere, tanquam
sacrum. Vbi vero illa tua naturalis Spagi¬
ria? Certe ea adeo est benigna, vt quaeuis
venena corpulenta deglutiri sinat, quia
natura prouida optime agit, separat pu¬
rum
Paracelsi le¬
pida menda¬
cia.
Auri essen¬
tia habet
fortem tin¬
cturam quo¬
modo potest
nutrire?
Galeno ne¬
gantur beni¬
gna esse.
Contra ve¬
nenum cor¬
porum.
Naturalis
Spagiria.