1015
322 DE SECRETIS
beas. Quum verò à reptilibus commorsae fuerint
sues, ijsdem auxilijs, quae ad pecora praediximus,
curabuntur. Didymus.
DE SECRETIS CANVM.
CAP. IX.
Canis vt quemuis sequatur.
Pinguedinem de matrice canis sumito, & cum
pane ad commedendum cani dato: & sequetur.
Eadem etiam pinguedine calceamenta inuncta,
efficiunt, vt canes omnes sequantur. Fallopius.
Canis ne te deserat.
Cani si ranam coctam dederis, efficies, vt nun¬
quam à te discedat. Verum ego ranas plures de¬
disse canibus coctas obiter me existimo, qui tamen
mihi non paruerunt. Verum si cum discedunt, ab
alio verberantur: si cibum à te solum accipiunt,
non deserent. Existimant quidam, exhibito pane
sub ala contento, ita vt sudore maduerit, fieri ob¬
sequentiores amantioresque domini. Cardanus.
Canes ne latrent.
Siuis canes ne latrent: Nigri canis oculum vi¬
uenti iam ipsi detrahatur, si tecum detinueris eum,
alij canes tibi adhęrenti, vel iuxta eos ambulanti,
nec adlatrabunt, nec foras voces emittent: quod
fortasse euenit odore oculi. Violentius operabun¬
tur, & tutius deges, si oculis vel luporum corde co¬
mitaberis. Sic quoque dicitur de hyenae lingua in
manu detenta, nec solum illa canes elingues, sed
gestantem ab eis incolumem reddit. Io. Bap. Porta.
Canes