1015
324 DE SECRETIS
prębeatur ad diem vnum, deinde ex veratro quip¬
piam in potum misceatur. Quum fuerint purga¬
ti, hordeaceo pane nutriantar. Eodem etiam mo¬
do commorsos à rabiosis canibus curabis. Theom¬
nestus.
Canum morbi curatio.
Canum venena sunt, spongia frixa cum adipe¬
deuoratur enim, nec reddi potest (tumet enim)
nec concoqui (est enim contumax.) Eadem ratio¬
ne, sed minus occidunt, pelles animalium: nux il¬
la, quam vomicam vulgus vocat, leuis atque dura,
tum vitrum: nam reliqua venena vomere solent.
curantur autem oleo copioso ebibito, quod & in
morbis sponte nascentibus plerunque vtile est.
Cardanus.
Ad canum publices, scabiemque.
Publices canum perdes aqua marina, & muria,
deinde cyprino illito cum veratro, aquaque & cu¬
mino, & vua acerba. Aut cucumeris radice illita
cum aqua. Praestat autem amurca corpus illinere:
scabiosis enim medebitur. Theomnestus.
DE SECRETIS ANIMALIVM
syluestrium in genere.
CAP. X.
Animalium feritas vt mitigetur.
CRATEVAS Hippocratis herbarius, tradit
spersu plantae oenotherae ex vino, omnium ani¬
malium feritatem, nedum hominum mitigari.
Quod de radice intellexit Theophrastus. Sic Ae¬
lianus oenuttam ceruos, & canes inebriare scribit.
Feras