1015
LIBER VI. 325
Feras vt arceas.
Vt à feris tutus sis, praeter arma, haec sunt auxi¬
lia. Ignis eum enim horrent: non ita serpentes, nam
quaedam seu ob lucem, seu ob calorem sponte ac¬
cendunt. Funis attractus: vel si desit [unclear] lignum
in medio: nam vbi viderint, insidias liment. Re¬
trò etiam euntes versus illos, absconso capite, sed
iumenta praecipuè timent. Et cornu, si quis inso¬
net vehementius. Constat ergo machinas igneas
quadrifariam illas arcere, aspectu ignis, strepitus
auditu, foetoris olfactu, tum demum si attingas.
Odore etiam maximè tetro abigerentur, si vis
doris, aut sonitus, aut lucis augeri adeò posset.
Cardanus.
Vt à feris tutus sit.
Si quis leonis pinguedine perunctus, à feris est
tutus, cum odorem illum seu viuentis, seu mortui
expauescant. Hoc autem maximè cum intrepidus
obuiam iueris: nam si fugam arripueris, vix odo¬
rem percipient. Cardanus.
DE SECRETIS ANIMA¬
lium syluestrium in specie.
DE SECRETIS CERVORVM,
CAP. XI.
Certi quomodis senetutem renuent.
NOTVM est, quòd cerui renouant senectu¬
tem suam comestione serpentum: eodem modo
phoenix renouatur per rogum, quem sibi con¬
struit. Com. Agrippa.
x 3