1015
326 DE SECRETIS
Ad ceruos fugandos.
Cerui formidant funiculum, qui pennas quas¬
dam circumsitas, & appensas habet, nimirum pen¬
narum motum imaginantes. Contemnunt autem
eiusmodi terriculamenta, vbi homines ipsis astan¬
tes viderint. Democritus.
Ad ceruos alliciendos.
Cerui tibias, & fistulas concinnas audientes,
non aufugiunt, sed iucunditate tonorum capti
permanent, atque sic capiuntur. Idem.
DE SECRETIS APRORVM
syluestrium. CAP. XII.
Vt quis à syluestribus suibus securus sit.
Si velis ab incursu syluestrium suum securus
esse, cancri vngulas, ac pedes pro amuleto alliga¬
tos habeto Democritus.
DE SECRETIS LEPORVM.
CAP. XIII.
AEetas leporum quomodo sciatur.
ANNORVM quot sint lepores, si quis velit sci¬
re, inspicere oportet foramina naturae: quòd sine
dubio alius alio habet plura. Archelaus.
Lepores quomodo impinguandi.
Hos nuper institutum, vt saginarent pleraque,
cùm exceptos è leporario concludunt in caueis,
& loco clauso faciunt pingues. M. Varro.
Ad lepores congregandos.
Succus hyosciami cum sanguine iuuenis leporis