821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 755
numera, extractae res sunt, at quam vene¬
natae? Experire corpora ipsa, veneni
vim deprehendes minorem; Experire fe¬
ces seu reliquias expressionis, nihil inerit.
Stibij vitrum an non extracta essentia est?
Integrum sumitur innoxie, flos albus, &
vitrum furiose mouent corpus. Supra fe¬
cimus mentionem lactis, Betae & aliorum.
Quae infunduntur, sicut alias vires depo¬
nunt in menstruum ita & venenatam. At infu¬
sione essentiae chymicae multae extrahuntur.
Ita aquę quae stant super cadmia, arsenico
& similib. venenatae inde fiunt, non tantum
quia alterantur, sed & quia spiritus minera¬
les, perinde vt acidulae & Thermę, secum ve¬
hunt, atque etiam aliquid de subtili substan¬
tia. Aliquibus ita per macerationem cre¬
bram menstruis mutatis adimitur vene¬
num: aliquibus eluitur, &c. Omnino hoc
compertum est, veneni maximam vim in essen¬
tiis venenatorum esse, adeo vt cocti angues
absque noxa comedi possint, veneno pro hali¬
tum & ius coctionis deposito, tantum abest vt
Neoparacelsi sententia plane omnem expe¬
rientiam & fidem euertens, sit vera. Stulta &
inanis est fiducia illa, quę nobis reiectanea
seu reliquias offert, seruatis sibi essentiis.
Per Chymicos ignes ita aduruntur, & trans¬
mutantur & horribilia fiunt, vt nec sapo¬
rem nec odorem aliquis ferre possit. Si certare
vult
Bbb 2
Infusio osten¬
dit quod ex¬
trahatur ve¬
nenum.
Extractio ta¬
lis adhibe¬
tur in mul¬
tis veneni
tollendi gra¬
tia sicut &
coctio.
Dereliquiis
vorandis.