821
756 ANDREAE LIBAVII TRACT.
vult; sorbeatis ius decoctarum raparum, be¬
tae, &c. Item infusum rhabarbari, turpethi,
scammoniae, esulae, iridis nostratis, & reli¬
quorum more solito extractorum, ita vt
ex totorum vnciis duabus selectissimis ipsi
relinquatur vna dosi accipienda essentia,
nos nihil cunctabimur quin duplum se¬
cum liberatarum tamen prius ab his, quae
ignis & aliorum adhibitorum vis intulit,
simus deglutaturi.
Et quid cunctemur, cum feces denuo
elaboratae addantur extractis essentiis, &
vna sumantur? Et ne nos putet ludere ex¬
tractionum modis, optimos ex spagyrorum
libris seligemus. Sunt autem optimi, qui es¬
sentiam ita extrahunt, sine tamen igni &
menstruo abhorrente a natura, vt in reli¬
quiis nihil deprehendatur, nisi solum insipi¬
da materia plane omnis virtutis expers,
nisi quòd terream astringentiam retineat.
Si illud fecerit, vter vincat apparebit.
Non ita iniqui sumus, vt ille. Nos offeri¬
mus ea quae comedi possunt. Ille mineralia
opponit, quae nunquam venerunt in
sum culinae, & quorum saltem terra ferri
non potest, etiamsi reliqua omnia deces¬
serint. Sed ignoscant boni temerariis spon¬
sionibus. Stulto non aliter fuit respon¬
dendum. Quae experientia magistra pro¬
bauit, a DEO ad salutem nostram da¬
ta, iis
Feces repur¬
gatae essen¬
tiis irerum
adduntur à
Chymicis.
Mineralia,
plus habent
alienae mate¬
riae quam pro¬
priae, & lon¬
gius absunt
ab vsu hu¬
manae con¬
seruationis.