1015
338 DE SECRETIS
sum sessoris virus in asinum transire. Indicium
rit, si deflauerit, & pepederit asinus. Mizaldus.
Scorpiones vt innocenter tractes.
Si quis sideritim, vel scorpium herbam tenue¬
rit, scorpios innocenter tractare poterit. Tarent.
Ad ictus scorpionum.
Sic scorpionibus contrarius est stellio, intan¬
tum, vt visu quoque pauorem eis afferat, & tor¬
porem frigidi sudoris: itaque in oleo putrefaciunt,
& Interficiunt: cum eo ictus inungentes scorpio¬
num. Corn. Agrippa de Philosophia occulta.
Crocodilus vt reddatur immobilis.
Si quis crocodilum ibidis penna tangat, immo¬
bilem reddet. Idem Agrippa.
DE SECRETIS CIMICVM.
CAP. XXII.
Cimices necantia.
Pix liquida, & syluestris cucumeris succus in
lectos missa, cimices necant. Similiter & scilla con¬
secta, atque aceto trita, si inde lectus per spongiam
illinatur. Similiter citriorum folia cum oleo co¬
quito, & lectorum commissuras illinitò. Aut fel
tauri, aut hirci acri aceto dilue, indeque lectum &
parietes illine. Idem contingit, si oleum anti¬
quum, & sulphur viuum triueris, ac lectis ille¬
ueris. Non erunt cimices, si gluten piscium co¬
ctum grabatis illeueris. Eos verò, qui iam sunt
perdes, si amurcam coctam felle bubulo mixtam
cum