1015
LIBER VI. 339
cum oleo ipsis adsperseris. Aut hederae, aut cap¬
paris folia oleo dissoluta lectis illeueris. Hoc me¬
dicamine, etiam qui in pariete sunt cimices tol¬
lentur. Efficax autem pharmacum praeparatur
hoc modo: Staphidis syluestris acetabulum, scil¬
lae in tenues partes sectae tantundem, aceti acris
cochlearium vnum: simul teruntur haec, deinde
calefiunt, & sic locus illinitur. Et cedriae partem
vnam, passi partibus quatuor permisces, ac illi¬
nes. Idem facit, & caprae aut vituli fel, cum pari
modo passi ac aceti. Didymus.
Ad cimices perimendis.
Cimices suffitu hirudinum necantur, si graba¬
tum operimentis contegatur, vt vapor transpira¬
re non possit, & vice versa, hirudines interficiun¬
tur cimicum suffitu. Scolopendra etiam siccata,
& suffumigata idem facit. Et hederae folia trita
ammixtis hirudinibus decem. Florentinius.
Cimices vt perimendi.
Pedes leporis aut cerui circa fulcra lecti alliga¬
ti, iuxta dorsum quo te reclinas, non sinunt cimi¬
ces nasci. At verò in profectionibus, si vas aqua fri¬
gida plenum sublectum posueris, cimices te non
contingent, dum dormis. Etenim calidae effusio,
qua omnes vtuntur, eos quidem, qui occurrunt,
perdit: verùm non est impedimento, quò minus
velociter regenerentur. Demotritus.
Ad cimices.
Facias fumigium cum fimo bouino, & fugabit
cimices. Innominatus.
y 2