821
758 ANDREAE LIBAVII TRACT.
cula seria experiatur, discit resipiscere.
Hoc dicimus; nos saepe voluisse Chymi¬
ca propinare, idque cum magno patien¬
tum commodo, sed adeo aduersatum no¬
bis est, vt animam exhalare citius, quam
Paracelsicum, opinione sua, remedium
sumere sustinuerint. Sunt autem reme¬
dia Chymica a veris quoque Chymicis prae¬
parata adeo suspecta reddita per nequi¬
tiam & imposturas Paracelsistarum, vt
paucos inuenias, qui illis etiam omni no¬
xa destitutis, vel si iures, & fidem tuam in¬
terponas, fidère ausint. Amvvaldi medi¬
cina, quam Panacean vocant, caret noxa,
nisi noxie vsurpes, quod experti dicimus.
Inter multa millia inuenias vix centum,
qui attentare eam ausint. Ita scelere impo¬
storum infamantur etiam immeritissima.
De praesaga naturae vi, rabulam agit So¬
phista? Videat qua prudentia possit de¬
clinare, si quid noxij cum cibo vel potu
voret. Acutae naris homo est. Statim
olfacit, si cum olere cocta est aranea, aut
si muscerda (vnum ex Paracelsicis pur¬
gantibus per anatomiam naturalem in
muribus grandibus, essentificatum, si cre¬
dere fas est) cum pane praebetur. Non
purgat illa, quia in mure est Spagirice se¬
parata, & in clibano concocta. At feces
vna vorat. Ergo venenum. Nec potest
corri¬
Chymicis re¬
mediis plu¬
res aduer¬
santur quam
Galenicis.
Nequitia
Paracelsica
etiam vera
chymica red¬
dit suspecta.
Amuualdi
Panacea in
noxia.
Vis naturae
praesaga.
Muscerda
vna est ex
essentiis Pa¬
racelsicis.