821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 757.
ta, iis cum gratiarum actione est vten¬
dum. Considerare debuerat audaculus
ille: Non tentabis Dominum. DEVM
tuum. Est autem hoc firmum argumen¬
tum & nequitiae & [GR]ψευδοχυμίας[/GR] Neopa¬
racelsi. Nullus enim ne Paracelsicorum
quidem est, qui istud audeat excepto
vno Muffeto, qui tamen cautius loqui¬
tur, nempe fixa se assumere sua dosi vel¬
le. Omnes alii referunt, totam totius
vim per Chymian coarctari ita, vt mini¬
ma quantitas sufficiat ad iustam dosin,
sicut Paracelsus de magisterio gemma¬
rum monet, guttam dari solum, quia sit
valde acre: Et de magisteriis gemma
rum scribit, quod vitra & instrumenta
penetrent, nec possint seruari nisi in au¬
ro. Et ille nugator tam prompte vult ista
vorare. De essentia salis idem ait autor,
quod vna semuncia plus saliat, quam li¬
bra in iure de integro. Et ita de aliis. Ita¬
ne est Paracelsista? Sed experiatur si li¬
bet, procul dubio clamabit, nisi prius ero¬
sae sint fauces, quam id possit, vicisti Ga¬
lene. Quarta responsio a vulgi nausea
inanis & indigna est prolatu. Plurimi sunt
qui se expeditos ad remedia offerunt, &
ideo medicos accersunt.
Vix vnus atque alter delicatulus ita fa¬
scinatus est, antequam tamen mortis spi¬
cula
Bbb 3.
Paracelsici
falsi Chymi¬
ci.
Gutta da¬
tur in magi¬
sterio mar¬
garitarum
Paracelsi.
Essen. Gem.
Essentia salis.
Nausea de¬
licatulorum
vel impoten¬
tium.