1015
LIBER V. 349
foeniculum: sicuti bisontes saluiam, & viperae eru¬
cam. Omnium pessimè, & infensissimè auersan¬
tur ac oderunt fraxinum: adeò vt ne matutinas
quidem occidentalésve vmbras eius, quàm sunt
longissimae, attingant, sed procul fugiant. Quin¬
experti prodimus, inquit Plinius, quod si gyro ex
fraxinea fronde claudantur ignis & serpens, in
gnem potius, quam fraxinum statim fugiet ille: mira
naturae benignitate, quae prius quam serpentes pro¬
deant, sicuti florere fraxinum permittit, ita ante
conditos folia nequaquam deponere sinit. Virgi¬
lius omnis eruditionis parens, cedro vel galbano
incensis illos persequitur, & exagitat.
"Disce (inquit) & odoratam stabulis incendere cedrum,
Galbaneoque agitare graues nidore chelydros."
Haec Mizaldus ex Priscis suprà nominatis.
Ad serpentes stupefaciendos
Aristolochia rotunda cum campestri rana dili¬
genter trita, addita attramenti scriptorij parte ali¬
qua, facit vt serpentes ceu mortui illicò subsistant,
& haereant, si ex illa miscellanea aliquid scribatur,
& coram illis proiiciatur. Autor Albertus.
Serpentes vt absque periculo tractari possint.
Succus raphani, perunctis eo manibus diligen¬
ter, facit, vt tutus tractare possis serpentes. Car¬
danus ex Tarantino.
Ad ictum, seu morsum serpentum.
Si à serpente quispiam demorsus fuerit, nisi fe¬
bricitet, bibat succum è foliis fraxini, vino albo
generoso exceptum: folisque ipsis tegat morsum: