1015
348 DE SECRETIS
Quorum agmina in vnum locum, ceu pisces in
nassam, idem Florentinus cogebat, dolio à salsa¬
mentis inueterato, & circa hortum, agrum, aut lo¬
cum alium serpentibus, ac venenatis bestiolis ob¬
noxium, defosso. Nam in id reptile omne confe¬
stim accedebat, accedensque vltrò illabebatur.
Plinius de silere loquens haec tradit: Serpentes &
hunc fruticem refugiunt, baculumque rusticis ob
id ex eo gerunt, & circunferunt. Caeterùm expe¬
rimento certissimo probatum, & confirmatum
est, vstis & accensis coriis, quae veteramentorum
sunt, serpentes efficaciter fugari: neque eos modò
qui in hortis, agris, aut domibus oberrant, sed qui
in hominum corpora ingrediuntur, dum per ae¬
statem alto somno oppressi, aperto ore in campe¬
stribus obdormiunt. Quod Marcus Gatinaria
medicus celebris memorat accidisse cuidam ho¬
mini suo tempore. Cui cùm frustrà adhibita es¬
sent innumera medicamenta, & pręsidia alioquin
efficacissima, de omnnibus praesentissimum, &
mirabilissimum fuit veteramentorum fumus, &
nidor infundibulo haustus, & exceptus. Nam cum
primùm immanis fera (erat enim vipera pręgran¬
dis) fumi nidorem praesensit, visa est à circunstan¬
tibus egredi per anum, magna omnium admira¬
tione, & incredibili stupore. Quod hîc scriptum,
& adnotatum volui, ceu secretum magnum, & pa¬
ratu facile, multisque profuturum. Sed hîc non
est omittendum, quòd serpentes ignem valde
derunt: non solùm quia oculos illorum hebetat,
sed quòd natura ignis veneno aduersatur. Ode¬
runt etiam validum odorem iaculantia, qualia
sunt allia & cepae. Amant sabinam, hoederam, ac
foeni¬