821
762 ANDREAE LIBAVII TRACT.
tempore gustauimus à chymico peritissi¬
mo factum. Impossibile est sine noxa ca¬
perc drachmam per se, ne dumsemun¬
ciam. Alias vero etiam aliorum, vt
Francofurtensium. Norimbergensium, &
amici cuiusdam nostri, praeparatum sum¬
simus. In virtute parua fuit differentia, li¬
cet alterum altero empyreuma redole¬
ret magis &c. Incorrectum omnino non
est tutum. Erodit enim & carnes, qui¬
bus parcit correctum recte vsurpatum.
In diluto sacharo, quo corrigitur acri¬
monia, sumi facile potest quod corre¬
ctum est repetita destillatione. Vt &
in multa aqua. At hoc non placet huic
Sophistae. Si Neoparacelsus semunci¬
am singulis diebus potest concoquere,
sine omni corrigente, quid erit praeter¬
quam merum pene phlegma seu aquosi¬
tas? At hoc non erat obseruare Spagi¬
rorum regulam; Purum ab impuro: Et
in minima quantitate esse plurimum vir¬
tutis. Sane Neoparacelse tu indignus
es vel Paracelsi nomine. Nondum po¬
tes vitrioli spiritum facere, & chymia¬
trum profiteris? Quae te intemperiae agi¬
tant? Sed quid miramur? Domi didi¬
cit, e fugitiuo pastore factus agyrta lu¬
cifuga & tenebrio, qui putat statim cre¬
dere debere omnes, quod blaterat [GR]αυτο¬
δίδακτος[/GR].