821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 763.
[GR]δίδακτος[/GR]. Ne autem nobis ogganniat do¬
seos diuisionem, quasi distribuere ita ve¬
lit vt vna hora vnam guttam sorbeat.
Ignauo Sophismate peccauerit, & nihil
magni fecerit, dignum promissis tantis,
isa licet & hoc absque temeritate non foret,
singulis horis scrupulum pene deglu¬
tire, si die saltem semuncia sit hauri¬
enda.
De virtute illius Spiritus nos praestan¬
tiora cognouimus, quam tu declamare que¬
as. Vrit virum, quod Galenici admise¬
rint Chymian. Sed quod tu tibi fingis a
Paracelso eos didicisse; improbe agis.
Quod Amvvaldus de se scribit, non scili¬
cet doctum esse ab illo; Nam nemo profi¬
cere ex disciplina eius futili facile potest; id
nostri de se longe verius. A Paracelso
prioribus & longe eruditioribus veriori¬
busque arripuerunt artem, & iam experi¬
entiae accessione ita nobilitati sunt, vt tu¬
am [GR]ψευδογυμίαν[/GR] facile queant redarguere,
& ad coruos mittere. Mentiris tamen tur¬
piter, dum attribuis vitrioli spiritui plus
quam omnibus aliis Galenicis medicamentis
Multa sunt a quibus vincitur, non tantum ve¬
locitate agendi sed & praestantia effectus, nec
in omni malo omnia adhiberi possunt. De
ui refrigeratoria nugas agis imperitas. No¬
stri sciunt in eo plus esse caloris quam frigoris,
quan¬
Galenici a
Paracelso
nec didice¬
runt nec cu¬
piunt disce¬
re chymiam
vt expresse
Crato, Arra¬
gosius &
lij scripse¬
runt.
Vitrioli spi¬
ritus non pol¬
let plus om¬
nibus aliis
Galenicis.
An spiritus
vitrioli sit
frigidus.