821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 765
monitione. At illae tuam confidentiam sa¬
tis arguunt. In libris tribus vel quatuor vix
sunt guttae decem. Nos in simplicia qua
misturam experti sumus. Decem guttae sa¬
tis sunt ad sesquilibram aut etiam duas eo
acore tingendas, qui deprehenditur in
Goppingensibus. At quid in illis praesti¬
terunt reliqua mineralia.
Satis putatur iam argutum venenum
Galenicum, quanquam eius rei vestigia
sint etiam insequentibus argumentis. Ac¬
ceditur ad corrosionem.
Corrosiua nemo potest cum bona con¬
scientia dare.
Galenica purgantia sunt corrosiua; Er¬
go, Non possunt haec dari cum bona
conscientia.
Assumtum firmatur vsu Scammonij,
Esulae, Colocynthidis, laureolae &c. Pro¬
positionem cur non probas argutule? Ete¬
nim laborat morbo [GR]κατά τι[/GR]. Cur non ad¬
hibitum est pharmacum ex regula [GR]κατὰ
παντὸς, καὶ [unclear]καδʼ[/unclear] ὅλου[/GR]? Nos damus illa corro¬
siua, quorum meminit, secure in compo¬
sitionibus, quia certum est, vires illas re¬
fractas esse digestione, & alteratas. Dein¬
de damus etiam cum bona conscientia cum
dilutis corrosionem mitigantibus. Et hoc
fieri posse vel vulgo constat. Vinum cor¬
rosiuam vim habet, & eius spiritus. Ita mel;
acetum
Mistura oleum
vitrioli cum
aqua.
De corrosio¬
ne Galenica¬
rum medici¬
narum.
Corrosiua
tuto a peri¬
tis dantur
& sumun¬
tur quadùm
etiam ub im¬
peritis secu¬
re.
VINVM.