821
764 ANDREAE LIBAVII TRACT.
quanquam facile se accommodat ad con¬
iunctorum naturam. Guintherius cum
vitriolo insigniter calefacientem virtutem
asscribit; tum oleo eius ita vt instar ferri¬
vrere possit. Et si omne purgans calidum
est, ita vt etiam hydrargyrus ob hoc cali¬
dus esse quibusdam affirmetur, vitrioli
autem spiritus purgat: Cur non sit cali¬
dus? Deinde affunde aliquam quantita¬
tem cupro vel alij metallo; & in vitro ma¬
nu tene: videbis sponte incalescere & fer¬
uere, instar aquae fortis, fusae super metal¬
la; si stygia est calidissima: & spiritus ille
quandam vim eius habet; Et est aquarum
fortium potissima materia vitriolum; cer¬
te calidus spiritus ille erit. Nihil dico de
credine crodente &c. Galenus ob hanc
ceto tribuit calorem. Et est quidam chy¬
micus, qui axioma hoc refutat. Omne aci¬
dum frigidum, seu est a calore imbecilli:
exemplo aceti radicati. ol. Sulph. & spiri¬
tus vitrioli, quae acida cum sint, calida ex¬
istant. De vi ignis & vitrioli per se taceo.
Tuum credo satis erit frigidum. Nisi enim
obtusum & fatuum habes palatum, alias
synceri tantam copiam indies potare non
posses. An tu es ex progenie Indorum de
quibus Garzias ab Horto ait, quod nobis
calida aromata plaeraque frigida censeant.
De acidulis nobis constat sine tua ad¬
moni¬
Vitrioli ole¬
um super me¬
tallo effer¬
uescit sicut
aqua regia,
lenius tamen.
Non omne
acidum fri¬
gidum.
Acidulae.