1015
368 DE SECRETIS
Gallinae vt pinguescant.
In culina facias tibi fieri capsam, pluribus in¬
terstinctam capsulis, singulis cum suis foramini¬
bus, per quae capita foràs extrudere possint galli¬
nae, cibumque capere. His itaque capsulis gallinae
iuuenes, vel pulli incarcerentur, singulae singulis:
cibusque singulis horis offeratur, parum pro vi¬
ce, potu interdicto. Cibus autem sit triticum in
aqua modicè elixum. Oportet autem capsulas in¬
ferius esse peruias, vt excrementa permeare pos¬
sint, quae singulis diebus diligenter auferenda.
Caeterum vltra tres hebdomas inclusas esse galli¬
nas non oportet: prae nimia enim pinguedine,
interirent. A quodam Holando.
Gallinae vt pinguescant, aliter.
Pinguescunt maximè gallinae, & grassissimae
fiunt, in domo tenebricosa, & calida nutritae, pen¬
nis praepetibus, quas Graeci ocyptera vocant, euul¬
sis, oblatoque cibo farinae hordeaceae, aqua subactę.
Alij hordeacea, & loliacea farina vtuntur. Aut hor¬
dei & seminis lini cruda farina. Quidam etiam po¬
lentam admiscent. Aliqui his & vinum affundunt.
Quidam panem frumentaceum bonum, madefa¬
ctum praebent. Plurimi milio enutriunt. Florent.
Qua ne comedant gallinae.
Qui candidum euacuetur, ad vitellum autem,
hoc est croceum oui, gypsum liquidum infunda¬
tur, vt in testae duritiem transeat. Etenim vbi à
gulositate stimulabuntur, & nihil amplius repe¬
rient, citò abstinebunt ab ouorum vastatione.
Florentinus.
Gallinae