1015
LIBER VIII. 369
Gallinae vt magna pariant oua.
Si cupias vt gallinae magna tibi pariant oua, ru¬
bricam dissolutam cibo earum admisceto, & maio¬
ra oua gignent. Item magna oua parient tibi gal¬
linae, si testam laconicam tusam furfuribus, & vino
admiscueris, & subacta gallinis obieceris. Leont.
Gallinae quomodo sine strepitu capiantur.
Sunt, veluti mendici Aegyptij, qui gallinas
nates, anseres, cuniculos hamo subfurantur, dum
statim trahunt: neque enim concutiendo, aut vo¬
ce furtum prodere possunt, dum sensim ac celeri¬
ter illa ad se trahunt. Cardanus.
Gallinae vt à pulicibus defendantur.
In cubilibus cùm pepererunt gallinae, tollere
substramen oportet, & recens aliud subiicere, ne
pulices, & caetera animalia nascantur, quae galli¬
nam conquiescere non patiuntur. Varro.
Gallinae vt sint à vulpibus securae.
Referunt decoctam vulpem, & in frusta diui¬
sam, datamque in cibis gallinis, illas securas redde¬
re à vulpibus per bimestre temporis spatium:
demque in anatibus atque anseribus: id verò ex¬
pertum in valle Angusciae nomine Glemores, in
Scotia, cùm vulpium maxima sit copia. Cardanus.
Gallina vt non sit grauedinosa.
Origanum madefacies, & cremorem in potu ex¬
hibebis, aut vrina lauabis, aut allio nares illines,
aut in aquam coniectum allium potandum prae¬
bebis. Leontius.
A