821
768 ANDREAE LIBAVII TRACT.
uent quid fiat. In plerisque locis ne infer¬
re quidem in officinam audet quid phar¬
macopola non inspectum & iudicatum à
Medicis: Et hoc iterum in compositioni¬
bus respicitur. Non opus est nostris tua vi¬
rulentia. Tu vide vt tuus Vulcanus omnia
recte coquat, & magister metallicus sin¬
gula porrigat sine spiritu & essentia arse¬
nicali, cadmiosa, & aliis, praesertim cum
marcasitas elaboras. Non enim ignotum
est quàm varie misceat illa natura, quod¬
que vt Geber ait, in profundo substantiae
adhaereant mala, quae elui non possint vl¬
la arte, nisi totum corrumpas, & mistu¬
ram soluas.
Quod nos ipsi non praeparemus; cau¬
sa magistratus est, qui voluit in publicum
consuli, vti sciretur quae medicamenta
conficiant medici. Tu vstulatam consci¬
entiam geris cum tua tam arcana seruas,
quàm sacra eleusinia. Miror vllum homi¬
nem tua abscondita & lucifuga vsurpare.
Dic quomodo & quo me curare velis, di¬
cebat ille; & habebis me tibi obtempe¬
rantem. Sed de hoc etiam supra. Tautolo¬
gi esse cogimur, quia nihil hic affertur
praeter nugas repetitas. Chymica nobis
contemni fingis. In omni pharmacopolio
prostant. Quod autem tua respuimus,
quia iudicium & lucem fugis, & in nulla
acade¬
Maius peri¬
culum est in
iudicio mi¬
neralium Pa¬
racelsicorum [sic].
Cur Galeni¬
ci medici non
sint pharma¬
copaei.
Paracelsica
fagiunt lu¬
cem. Itaque
publicos mi¬
nistros non
ferunt.
Chymica non
contemnun¬
tur a Gale¬
nicis, sed Pa¬
racelsica [sic][/GR]