821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 769.
academia, nec vllo magistro didicisti, sed
es fugitiuus apostata; ignosce nostrae rusti¬
citati. Tales sumus fato quodam.
Argumentare. Qui ignorat praeparatio¬
nis suae officium, idque committit item
ignorantibus, is non potest bona cum
conscientia dare purgatoria.
Galenici ignorant &c. Ergo &c.
Negamus Assumptum. Et quanquam Fu¬
chsij, Campegij & aliorum adducas senten¬
tias; nihil tamen proficis. Scimus illos tibi
non adulatos fuisse, sed de negligentia mul¬
torum conquestos diligentiam omnibus
commendasse. Nec inter nostros, quod su¬
pra diximus, omnes sunt paris industriae,
experientiae & alacritatis. Eos & nos im¬
probamus. Incognita procognitis sumi in¬
ternos nemo non nisi stultus patitur. Si
Pharmacopolae errant in hoc, deprehen¬
diturque erratum; non impune ferunt.
Idem dictum esto de impostura eorundem
quam infra recoquis. De Dosi ita.
Qui dosin certam ignorat; non potest
bona conscientia dare purgans.
Galenici ignorant dosin. Ergo &c.
Assumtum probas: quia obstinate reti¬
neant formas praescriptas; nec attendant ae¬
tatibus & regionibus mutari vim medici¬
narum & dosium: idque probas croco & isa¬
tide, quae ex coloribus bona vel mala aesti¬
mantur;
Ccc
Galenici ac
praeparatio¬
nes ignorent.
Inter Gale¬
nicos multi
rudes &
gnaui.
Scelus phar¬
macopoei
est si sumit
alterum prò
altero inscio
medico.
Dosis.