1015
LIBER VIII. 371
tostò, & staphisagria paribus portionibus tusis,
illita inde gallina ex vino: & si lupinorum sylue¬
strium decoctorum aqua ipsas prolueris.
Ad gallorum grauedinem.
Grauedinem inducit eis sordidus potus, quare
purus exhibeatur. Medeberis autem grauedini si¬
ue muco, ac pituitae, allio in frusta conciso, & in
oleum feruens coniecto, ita vt perfrigerato oleo
os eluatur. Quòd si etiam ederint allium ipsum,
magis sanabuntur. Staphisagria autem & per se,
& eruò ammixta prodest. Item scilla purgata, &
aqua macerata, & deinde cum polenta obiecta.
Quòd si grauius infestet grauedo, partes sub gena
ferro lancinantur, & partes circa oculos exprimun¬
tur, & salè tenui confricantur ipsa vlcuscula. Qui¬
dam origanum & hyssopum, ac thymum suffumi¬
gant, caputque gallinae supra vaporem detinent,
rostrum item allio confricant. Alij in lotio homi¬
nis allia coquunt, & rostra quàm cautissimè defri¬
cant, vt oculos non contingant. Paxamus.
Gallus vt non calcet gallinam.
Si quis inungat anum galli oleo, non calcabit
gallinam, nec poterit. Albertus.
Vt Gallus non vociferet.
Si quis vult, vt gallus non vociferet, caput eius
inungat oleo, & frontem. Idem.
Vt pulli sine gallinae fotu excrescant.
Puluinaria duo reple stercore gallinarum te¬
nuissimè trito, inde plumas gallinarum annecte
A 2