1015
372 DE SECRETIS
consuendo vtrique molles ac densas, oua verò ca¬
pite tenuiore suprà extante, colloca super alterum
puluinar, deinde reliquum superpone in loco ca¬
lido, permitteque immota duobus diebus, pòst
verò ad vigesimam vsque diem illa sic verte, vt vn¬
dique aequaliter foueantur, inde stata die: quę iux¬
ta vigesimamprimam est, pipillantes iam ex ouo¬
sensim educito. Nec mirum, cùm Aristoteles nar¬
ret Syracusis sub terra foueri, in Aegypto verò
nullo auxilio prorsus. Nostra aetate compertum
est, supposito igne leui, atque fimo edi pullos, sed
è pluribus tamen paucos. Supponunt ignem, ne
fimum refrigeretur. Cardanus ex Democrito.
Ouorum excubatio citra gallinam.
Qua tepido demergas fimo, senisque diebus
recens subiicito, ne senescat, sed tempore suo fo¬
ueat, & gallinae calorem imitetur, vertendo sem¬
per, donec excludant, qui quaeruntur pulli. Sic &
tepente clibano. Ioan. Bapt. Porta.
Vtrum ex ouis mares, vel foeminae sint orituri,
dignoscendi ratio.
Si quis cognoscere affectarit marem progigni.
an foeminam, sic cognoscet. Aristoteles ait, & pro¬
bat Auicenna, ex orbiculari breuique ouo mas, ex
oblongis acutisque foemina progignitur: & suffra¬
gatur ratio: nam virtutis perfectio in masculis
uis aequaliter abit, & continet extrema: in oblon¬
gis à centro longius abit materia, in qua est vita¬
lis calor. Idem.
Vt pullus fiat visu iucundissimus.
Si palumbum marem cum gallina coire procu¬
rabis