821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 771
onum varietatem. Id tu nobis expertis
nunquam adimes, vt vt tuas praedicas prę¬
parationes. Vulcani mutatoriam vim de¬
lere non potes: neque in manu tua naturę
crasis est. Benea te exigitur [GR]πρo πότίσμα[/GR]. vt
sis quasi praegustator ad mensam. Nhil
nim à te sumerem, nisi in te compertum:
quanquam ne sic quidem audaci & fugiti¬
uo homini fiderem.
Galenicorum multos negas vitrum lu¬
to perungere posse. Ridiculus es. Qui id
non possint? At ne desiderant quidem
Quanta enim gloria est id posse, cum com¬
mune sit cum figulorum tyronibus? Ego
non credo te posse calceum bene vngere mo¬
do sutorio; ideone te vituperem? Aluto ad
analysin Spagiricam satis Ramee processisti.
Logicorum luto perungi non eras indignus.
Essentias indicare dosin, supra nega¬
tum est, simpliciter verum esse. Tu au¬
tem non ex essentiis sed modo praeparan¬
di certitudinem sumebas. Sed quaeso si
essentiae indicant id, quo argumento id
deprehendis? An quia multae vel paucae ex¬
tractae sunt? Nullo modo. Eo enim non
potest dosis definiri. Quo ergo? Effectu.
Equidem. At hic vnde innotescit? an non gu¬
stu, operationis experimento & fine? Nam
ex colore nullum tibi argumentum est;
cum paulo momento possit is mutari. Nec
quia
Ccc 2
varietatem
misturarum.
In chymicis
mineralibus
nihil propi¬
nandum est
nisi toties ef¬
fectu, qui
tamen peri¬
culosus est,
spectatum
denuo, quo¬
ties nouum
factum est.
Vitrum lutè
perungere,
non èst opero¬
sa gloria.
An essentiae
indicent de¬
sin.
Color dosin
non indicat.