821
772 ANDREAE LIBAVII TRACT.
quia antimonij vitrum rubet, ideo forti¬
us est citrino; neque etiam quia pelluci¬
dum est. Nam parari potest tale, quod ta¬
men non multum vehemens est. Ergo
tandem ad eundem cum Galenicis por¬
tum peruenies. Interim tamen Galenici
melius iudicare possunt, quam tu. Nam
illi naturalia considerant, tu artificialia.
Illi effecta per se; tu ex accidente, id quod
supra abunde demonstrauimus.
Galenicos artis principia ignorare, pars
de crambe reposita est.
Sed iam vibras magnum telum.
Necesse est, inquis, vel infra vel vltra
modum purgare:
Ergo periculosa est eorum assumtio.
Probatur antecedens; quia medium
non possunt inuenire; Cur hoc? Quia de¬
stituuntur spagiria quę monstrat medium.
Proba etiam hoc Neoparacelse, & vinces.
Interim tibi turpem petiti principij elen¬
chum reponimus.
Garris de felicitate & infelicitate no¬
stra. Noster Hippocrates non totus va¬
ledixit fortunae. Tu si nulla coniectura
teris, & in acutis morbis & extremis for¬
tuito euentu non haeres; sane Diuus es.
Non enim ausim te felicem vocare, quia
tunc in te non caderet fortuna.
Quae
Galenicorum
doses fixae
sunt praeter
quam in mi¬
neralibus, si
caetera sunt
constantia.
Galenici ne¬
gantur me¬
dium in pur¬
gando posse
inuenire.
Felicitas Ga¬
lenica.