1015
LIBER VIII. 383
DE SECRETIS PERDICVM.
CAP. VIII.
Ad perdices capiendas.
Perdices natura calidissimae, & ad coitum feruen¬
tissimae existunt: vnde mares ipsarum zelotypia
moti inter se decertant. Quandocunque igitur foemi¬
nis pręsentibus duo mares reperiuntur, statim ad
pugnam deueniunt, neque prius certamen dissoluitur,
quam alter ipsorum superatus secedat. Qui igitur supe¬
rior apparuit, hunc omnes foeminae de caetero se¬
quuntur, atque hic superbiens victum velut faeminam
salit, & de caetero ille in foeminarum ordinem reda¬
ctus sequitur victorem. Perdices facilè venaberis
si farinam vino madefactam obieceris. Berytius.
DE SECRETIS TVRTVRVM.
CAP. IX.
Ad impinguendum turtures.
Pinguescunt quidem turtures milio & panico,
itemque largo potu. Gaudent autem & tritico, &
pura aqua. Didymus.
DE SECRETIS COTVR¬
nicum, CAP. X.
Coturnices vt pingues fiant.
Coturnices milio, frumento, lolio & aqua pura
saginantur. Quandoquidem verò coturnices veratro
vescentes non tutè satis in cibo accipiuntur, quod ea¬
rum esus & distentionem, & vertiginem inducat, ea
sanè gratia milium cum ipsis concoquere conue¬
nit. Si verò quis ab earum esu iam apprehensus
sit his affectionibus, milij decoctum commodè
biberit. eandem verò vim & myrti baccae habent.
Hanc etiam in lethalibus fungis acceptis magni¬