1015
394 DE SECRETIS
maceratum obijciunt, aut hordeum eodem modo.
Frumentum enim citò pinguefacit. Hordeum ve¬
carnem albam facit Pascatur autem ex praedi¬
ctis speciebus singulatim, aut etiam vtrisque, ad
dies vigintiquinque, bis per diem oblatis colly¬
rijs inde factis, ita vt septem collyria singulis, pri¬
mis quinque diebus offerantur, consequenterque
paulatim numerus augeatur vsque ad dies vigin¬
ti quinque, vt sint dies ex toto triginta. Quibus
impletis maluas feruefacias, & decocto eius ad¬
huc calido fermentum madefactum exhibebis,
atque id facies quatriduum. IIsdem etiam diebus aquam
mulsam offeres, ter singulis diebus ipsam permu¬
tans, & non eadem vtens, & sic in sequentibus vsque ad
sexaginta diebus, aridis ficis contusis cum praedi¬
cto fermento vteris in eorum alimentum, contin¬
getque tibi post dies sexaginta, & ipso ansere, &
hepate eius, tenero ac albo vti, quod sanè exem¬
ptum in vas amplum mittendum est, in quo calida
sit aqua, quae etiam iterum atque iterum est per¬
mutanda. Praestant autem foeminarum tum cor¬
pora tum iecinera. Sint verò anseres non annicu¬
li, sed duorum annorum vsque ad quatuor. Porrò
statim vt ex ouis prodeunt pulli, polenta & fru¬
mentum madefactum cibi loco obijciantur, & na¬
sturtium viride. Quintilij.
Anserum saginatio.
Eodem modo anserem, quo gallinam farcito,
nisi prius dato bibere, & bis in die, bis escam. Cato.
Ad saginandum eligunt pullos anserinos eirciter
sexquimense qui sint nati: eos includunt in sagi¬
nario, ibique polentam & pollinem aqua made¬
factam dant cibum, ita vt per inde se satutent. Secun¬
dum