821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 779
nat per specifica: Galenici non sanant per
specifica: Ergo non sunt medici. Propo¬
sitio probatur, quia aut manifectis aut oc
cultis sanat. Non manifestis, quia haec
sunt nota Idiotis; Vnde non opus est me¬
dico propter ista. Assumtum probatur
Spagiria, & quia dicimus occultas esse illas.
qualitates. Sed elenchus [GR]κατὰ τι[/GR] genuit
paralogismum purarum particularium.
Non sunt medici, qui occultis vel mani¬
festis curant; Sed qui bene medentur, &
non tantùm occulta, sed & manifesta ad¬
hibent ex artis modo. Probatio proposi¬
tionis ignorat elenchum. Etsi enim no¬
uerunt Idiotae qualitates manifestas, me¬
dicum tamen vlum & cognitionem non
habent. Assumtum falsum ante repudia¬
tum est. Eodem autem paralogismo et¬
iam Paracelsici excluduntur a medicina.
Putidum enim mendacium est, quod ex
Vulcano discant specifica.
Alia calumnia: Ignorant vim cathar¬
ticam in aliis; Ergo nec in catharticis. Stul¬
torum stulta somnia. Nugationem vocat
id Sophisma Philosophus. Ratio & expe¬
rientia satis id nos docuit, vt non opus sit
Sophista Neoparacelso.
Alia:
In multis difficilibus arripiunt nomen
obscu¬
specificas vi¬
res osiende¬
re, non raro
eas peruer¬
tit, vt in ma¬
gnete.
Galenici ne¬
gantur me¬
dici esse.
Qui sint me¬
dici.
Idiotae sciunt
[GR]κατα τι [/GR].