821
778 ANDREAE LIBAVII TRACT.
has plurimum hallucinari. Et licet expe¬
rimentorum plaustra habeamus, res tamen
ipsa docet in illis nihil esse stabile Itaque Pa¬
rum confisi singularibus, plus attendimus
artis praecepta ratione perpetua & immo¬
bilia. Paracelsici cum suo & aliorum damno
experiuntur idem. Et sic bruta fiunt illa
tua tela: morbis sunt apponenda specifica,
quia oriuntur ex occultis & specificis. Pos¬
sumus. n. istud. At tu magna parte fallis,
dum omnes morbos ex specificis deducis.
Vt tibi tuus Vulcanus oculos expiret, &
pustulis cutem laceret, non opus ei est vi
specifica. Calore id potest. Vt Gangraenam
niues inducant, stupores, apoplexias &
lia, satis est, si sint frigidae. Ita de ventis, de
vulneribus & aliis.
Porro ais:
Specifica Galenici ignorant: Ergo
posuerunt quosdam morbos incurabiles.
O te dementem hominem qui non vides
inuersum arietem teipsum petere. Tuus
Paracelsus habet multos morbos incura¬
biles: necesse ergo est, vt ignoret specifi¬
ca. Et si magister: Ergo & discipulus.
Omnino ex ficta cerebri fumosi persua¬
sione ortum est, quod putas te per Spagi¬
rian posse scire specifica. Nisi effectus spe¬
ctes, caecior eris talpa. Iam nos excludit
numero medicorum. Medigus is est qui sa¬
nat
Laepis philo¬
sophorum ne¬
gatur à Pa¬
racelso habe¬
re vim speci¬
ficam, sed ex
praeparatio¬
ne deduci¬
tier virtus
eius tota. Non
omnia Para¬
celsica speci¬
fica.
Falsum est
Spagirian.