1015
LIBER IX. 403
ex forti ligno praeparatum habere, vt eum inter
corticem & lignum paulatim demittamus, ita vt
infractus permaneat cortex. Hoc enim maximè
obseruare necesse est: deinde sensim ablato paxil¬
lo, surculum statim adhibere. Vocatur autem hic
modus Infoliatio. In arboribus verò tenuis corti¬
cis, & siccis, nimirum quae non in cortice, sed intrà
medullam humiditatem habent, qualis est citrium
& vitis, & quaecunque eiusmodi, ipsam lignosam
partem mediam findunt, & surculos immittunt.
Appellaturque hic modus Insitio. In vtrisque autem
praedictis modis compendiariam insitionem face¬
re oportet, ne surculus, qui inserendus est dilatio¬
ne facta, resiccetur. Oportet autem surculos ex ge¬
nerosis, & vigorosis, ac fructuosis arboribus, acutis
falcibus auferre à partibus Boream spectantibus.
sintque teneri, & leues, & densis oculis, tria cacumi¬
na habentes, aut duo: ad fundum verò vnimembres,
habeantque crassitudinem digiti parui, & sint duorum,
annorum: anniculi enim promptè quidem excur¬
runt, verum sunt infructuosi. Acuantur autem surcu¬
li acuta falce ex vna parte ad fundum, quemadmo¬
dum scripiorium calamum exacuare solemus, eo
vitato, vt ne medullę imminutio contingat. Adhi¬
bere autem surculum oportet ea figura, vt lignosum
quidem ad lignum, corticosum verò ad corticem
vergat. Sitque derasus & exacutus surculus paris
magnitudinis ad fissuram, & cauitatem, in quam
est immittendus. Sit igitur derasus ad digitos
duos. Post insitionem verò, nihil de surculo au¬
ferendum est, sed sinendum, vt habet. Locus au¬
tem luto infarcto argilloso integatur. Fulua
nim terra ad hanc rem inepta est, truncos enim
C 2