1015
404 DE SECRETIS
exurit. In tantùm verò vtilis est insitio, vt etiam
si quis ipsas plantas in se ipsas inserat, habitatio¬
res, & praestantiores fiant. Caeterùm surculi desi¬
nente luna accipiendi sunt, decem aut pluribus
diebus ante insitionem, deponendique in va¬
se cooperto, ac probè munito, ne perflentur, &
transpirent. Oportet enim surculos quidem ac¬
ceptos adhuc conclusos esse. Id verò, in quo in¬
sitio fit, iam ad germinationem festinare. Quapro¬
pter oportet decem, aut pluribus antea diebus
surculos accipere. Causam verò ob quam non
statim, vt accepti sunt surculi, ipsos inserimus, di¬
scere connenit. Si enim adhuc feruens, & tumi¬
dus surculus, statim in id, quod eum suscipiet im¬
mittatur, necesse est, antequam vnitio fiat, parum
quid de surculo emacescere, & laxationem fieri
inter immissum & suscipiens lignum, & de caete¬
aer in locos intermedios cauos ingrediens,
concretionem fieri non permittit. Si verò ad dies
aliquot surculi in vase quopiam antea deponan¬
tur, in ipso vase sustinent, quod passuri erant post
insitionem, & de caetero vbi iam insiti sunt, ne¬
que amplius laxatio fit vinculorum, neque aer
ingredietur, sed compendio coalescet. Surculi
praeterea non Borea spirante inserendi sunt, sed
Austro. Atque illud quidem manifestum est, quòd
imber insitioni quidem commodus est: infolia¬
tioni autem inutilis. Nosse item expedit, quòd
post aequinoctium autumnale, vsque ad Solsti¬
tium hyemale, insitio ritè fieri potest: item post
Fauonij flatum, hoc est, à septima Februarij men¬
sis, vsque ad Solstitium vernum. Quidam verò
optimum tempus insitionis esse aiunt, statim post
Cani¬