1015
LIBER IX. 407
ius imum summo patentius sit, vt laxius radices
vagentur, ac minus frigoris hyeme, minusque aesta¬
te calidi vaporis per os angustum penetret. Gene¬
ratim autem sic arbusculas, & arbores dispones, ne
imbecilla à valentiore prematur: quia nec viribus,
nec magnitudine par esse potest, imparique tempo¬
ris spatio adolescit. Porro summè cauendum est,
ne post rigidas tempestates, & violentas coeli iniu¬
rias, arbores ferro vulneres, vel amputes: praeser¬
tim quae fructiferae sunt. Cauendum praeterea, ne
vna arbor alterius stillicidium quatiente vento ex¬
cipiat: praesertim si diuersae suerint genere. Ad¬
haec ne aestate radices contra Solem nudentur, aut
ab eo feriantur: & ne hominis manu cacumina du¬
riter tractentur: aut à pecoribus praerodantur: nam
in posterum capere incrementum nequeunt, maxi¬
si tenellae fuerint. Arbusculae omnes prius quam
transferantur, rubrica sunt notandę: vt cum ponen¬
tur, easdem coeli partes aspiciant, quas in suo se¬
minario videbant: alioquin frigore, vel calore la¬
borabunt ab his partibus, quas praeter consueru¬
dinem sub alio tractu expositas habuerint. Erit er¬
go plaga coeli in transsatis similis retinenda, ne
quiloniae partes meridianis oppositae Solibus fin¬
dantur: aut algeant meridianae aquilonibus obuer¬
sae. Plerique arborem nec minorem bima, nec maiorem
trima transferri praecipiunt, censentque non negligen¬
dum ne radices mora inarescant: néve à septentrio¬
nibus, aut ab ea parte coeli vsque ad exortum bruma¬
lem, vento flante, effodiantur arbores: aut ijs ven¬
tis radices exponantur: nam ita emoriuntur, igna¬
ris causę agricolis. Proderit etiam quam plurimùm ter¬
rae in qua vixerint arbores, radicibus cohęrere: ac
C 4