1015
406 DE SECRETIS
vincula dissoluta auferantur. Ego verò faepenu¬
merò non ipsum oculum ex anniculo germine ac¬
ceptum ipsum per se ipsum infoliaui, sed relicto
oculo in ipso germine illaeso, ex parte retro ocu¬
lum sita corticem derasi, & conspicua ligni par¬
te, quemadmodum in calamo scriptorio fieri so¬
let, sculpta, sic oculum cum parte ligni residua in¬
foliaui, & generosiorem ex huiusmodi insitione ar¬
borem adeptus sum. Caeterùm si sinistrae ramo¬
rum partes inoculationem susceperint, duplum
fructum producent. Didymus.
Ad transferendas & transplantandas arbores.
Quòd ad arborum positionem attinet, raris in¬
teruallis ponendae sunt arbores, ac plantandae: vt
cùm creuerint, spatium habeant, quo ramos exten¬
dant. Nam si spissè posueris, nec infrà serere quid
poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi interuulse¬
ris. Dum transferre volueris, antequam id aggre¬
diaris, sedulò tibi notandum erit, quibus ventis
expositę erant, vt simili situ illas componas, & im¬
plantes. Quod dum facis, in imum vsque scrobem
sarmentorum fasciculos crassitudine brachij de¬
bes demittere. ita vt supra terram paululum extent.
Nam aestate paruo labore aquam radicibus per illos
subministrare poteris. Sed optimum erit annum
antè quam plantare voles, scrobem fodere, vt terra So¬
le & pluuiis opportunè maceretur, & quod posi¬
tum est, citò comprehendat. Quòd si eodem anno
& scrobem ficere, & arbores serere voles: mini¬
mum ante menses duos scrobem fodies, postea stra¬
mentis incensis calefacies. Quem si latiorem paten¬
tioremque feceris, lętiores vberioresque fructus per¬
cipies. Scrobem verò clibano similem aperies: cu¬
ius