420
DE
SECRETIS
Quomodo
ex
amaris
dulces
fiant
amygdalae.
Theophrastus
tradit,
&
post
illum
Plinius,
ex
amaris
dulces
fieri
amygdalas,
si
stipite
circum¬
fosso,
&
ab
ima
parte
perforato,
defluens
vndique
pituita
detergeatur.
Quod
Africanus
in
suis
Geor¬
gicis
Graecis
etiam
monuisse
videtur,
hunc
in
mo¬
dum
scribens:
Ex
amaris
dulces
fient
amygdalae,
si
circumfosso
stipite
quatuor
digitis
à
radice
ca¬
uernula
imprimatur,
per
quam
lachryma
quotan¬
nis
effluat,
donec
dulcescit
fructus.
Vt
fructum
copiosum
ferat
amygdalus.
Quòd
si
amygdalus
perseuerauerit
folia
ferre,
fructum
verò
nullum
dare,
partem
trunci
iuxta
terram
forato,
vel
potius
radicem,
&
pinguis
tede¬
cuncum
in
foramen
transfigito,
humanaque
vri¬
na
affusa
obruito:
aut
silicem
sic
insere,
vt
libro
tegente
claudatur.
Item
copiosiorem
fructum
da¬
bit,
si
ferreus
palus
arbori
adigatur,
impressoque
foramini
querneus
inseratur
paxillus.
Mizaldus
ex
Palladio
&
Theophrasto.
Aduersus
pruinam
amygdali.
Vbi
à
pruina
metus
erit,
Antequam
floreat
a¬
mygdalus
radices
nudentur,
&
albi
lapides
minu¬
tissimi,
arenis
remisti
congerantur:
atque
vbi
iam
tempus
videbitur,
vt
debeat
germinare,
effossi
sub¬
moueantur.
Idem.
Ficus
ne
fructus
amittat.
Arietis
cornua
circa
radices
obruentur.
Vel
truncus
ipsius
arboris,
qua
parte
turget,
scarifica¬
bitur,
vt
possit
humor
effluere.
Idem.
Aduersus