1015
LIBER IX. 421
Aduersus vermes ficuum.
Si vermibus laborauerit ficus, ramum terebin¬
thi, vel lentisci taleam cum plantis fici, cacumine
inuerso ponemus. Perdentur verò calce viua ra¬
dicibus inspersa, vel in cauas trunci partes missa.
Sunt qui aereis vncinis illos tollant. Alij amurcam,
alij veterem vrinam ablaqueatis radicibus miscent:
ad haec bitumen & oleum. Idem.
Fici vt grossos teneant.
Fici vt grossos teneant, facito omnia quo modo
in olea dicetur, & hoc amplius: cum ver adpetet,
terram adaggerato benè: & grossi non cadent, &
fici scabrę non fient, & multo feraciores erunt. Cato.
Olea vt fructum ferat.
Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea
stramenta circumponito. Postea amurcam cum
aqua commiscero ęquas partes. Deinde ad oleam
circumfundito, ad arborem maximam vrna com¬
mixti sat est. Ad minores arbores pro ratione in¬
dito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae
quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addi¬
deris. M. Cato.
DE SECRETIS ARBORVM
syluestrium. CAP. IIII.
Ad arbores solustres extripandas.
LVPINI florem in succo cicutae vno die mace¬
rato, & ablaqueatis radicibus respergito. Vel sub¬
diebus caniculae illas ad medullam perforato, &
petroleum cum sulphure inijcito. Democr. & Plin.
D 3