111
¬gens, quae ad communem hominum usum
Venire solita est. Neque Raimundi uiri
quippe diuini sententiam ac plurimorum
qui de ea ante scripserunt, persecutus ero
qui aquam uitis essentiam quintam nem¬
pe uocari voluerunt, suis in actionibus eam
cœlo comparantes.
Nam quemadmodum coelum essentia
quinta nuncupatum, elementa, elementata que
ipsa infra lunarem orbem sita recte disponit
gubernat & a putrefactione suo diuino in
fluxu obseruat, sic & vitis aqua quam in cor¬
pore humano microcosmo dicto membra
composita sunt, recte disponit ac conser¬
uat aegritudines repellens & sanitatem
inducens, ut ex eius moderato vsu mun¬
dum ipsum minorem ad eos trahat an¬
nos, quos sua increatione sumus illererum
Opifex sibi ut sua exiguit complexio
donauit.
A iiij